Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 4


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”.1 فاجاب موسى وقال ولكن ها هم لا يصدقونني ولا يسمعون لقولي. بل يقولون لم يظهر لك الرب.
2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “ Virga ”.2 فقال له الرب ما هذه في يدك. فقال عصا.
3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses.3 فقال اطرحها الى الارض. فطرحها الى الارض. فصارت حية. فهرب موسى منها.
4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam.4 ثم قال الرب لموسى مدّ يدك وامسك بذنبها. فمدّ يده وامسك به. فصارت عصا في يده.
5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”.
5 لكي يصدقوا انه قد ظهر لك الرب اله آبائهم اله ابراهيم واله اسحق واله يعقوب
6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.6 ثم قال له الرب ايضا ادخل يدك في عبك. فادخل يده في عبّه. ثم اخرجها واذا يده برصاء مثل الثلج.
7 “ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.7 ثم قال له رد يدك الى عبك. فرد يده الى عبّه. ثم اخرجها من عبّه واذا هي قد عادت مثل جسده.
8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.8 فيكون اذا لم يصدقوك ولم يسمعوا لصوت الآية الاولى انهم يصدقون صوت الآية الاخيرة.
9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”.
9 ويكون اذا لم يصدقوا هاتين الآيتين ولم يسمعوا لقولك انك تأخذ من ماء النهر وتسكب على اليابسة فيصير الماء الذي تأخذه من النهر دما على اليابسة
10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”.10 فقال موسى للرب استمع ايها السيد. لست انا صاحب كلام منذ امس ولا اول من امس ولا من حين كلمت عبدك. بل انا ثقيل الفم واللسان.
11 Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?11 فقال له الرب من صنع للانسان فما او من يصنع اخرس او اصمّ او بصيرا او اعمى. أما هو انا الرب.
12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”.12 فالآن اذهب وانا اكون مع فمك وأعلمك ما تتكلم به.
13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”.13 فقال استمع ايها السيد. ارسل بيد من ترسل.
14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.14 فحمي غضب الرب على موسى وقال أليس هرون اللاوي اخاك. انا اعلم انه هو يتكلم. وايضا ها هو خارج لاستقبالك. فحينما يراك يفرح بقلبه.
15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.15 فتكلمه وتضع الكلمات في فمه. وانا اكون مع فمك ومع فمه وأعلمكما ماذا تصنعان.
16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.16 وهو يكلم الشعب عنك. وهو يكون لك فما وانت تكون له الها.
17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”.
17 وتاخذ في يدك هذه العصا التي تصنع بها الآيات
18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ”. Cui ait Iethro: “ Vade in pace ”.18 فمضى موسى ورجع الى يثرون حميه وقال له انا اذهب وارجع الى اخوتي الذين في مصر لأرى هل هم بعد احياء. فقال يثرون لموسى اذهب بسلام
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “ Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ”.19 وقال الرب لموسى في مديان اذهب ارجع الى مصر. لانه قد مات جميع القوم الذين كانوا يطلبون نفسك.
20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.20 فأخذ موسى امرأته وبنيه واركبهم على الحمير ورجع الى ارض مصر. واخذ موسى عصا الله في يده
21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “ Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.21 وقال الرب لموسى عندما تذهب لترجع الى مصر انظر جميع العجائب التي جعلتها في يدك واصنعها قدام فرعون. ولكني اشدد قلبه حتى لا يطلق الشعب.
22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.22 فتقول لفرعون هكذا يقول الرب. اسرائيل ابني البكر.
23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ”.
23 فقلت لك اطلق ابني ليعبدني فأبيت ان تطلقه ها انا اقتل ابنك البكر
24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.24 وحدث في الطريق في المنزل ان الرب التقاه وطلب ان يقتله.
25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”.25 فاخذت صفّورة صوّانة وقطعت غرلة ابنها ومسّت رجليه. فقالت انك عريس دم لي.
26 Et dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”, ob circumcisionem.
26 فانفكّ عنه. حينئذ قالت عريس دم من اجل الختان
27 Dixit autem Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.27 وقال الرب لهرون اذهب الى البرية لاستقبال موسى. فذهب والتقاه في جبل الله وقبّله.
28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat.28 فاخبر موسى هرون بجميع كلام الرب الذي ارسله وبكل الآيات التي اوصاه بها.
29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.29 ثم مضى موسى وهرون وجمعا جميع شيوخ بني اسرائيل.
30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.30 فتكلم هرون بجميع الكلام الذي كلم الرب موسى به وصنع الآيات امام عيون الشعب.
31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
31 فآمن الشعب. ولما سمعوا ان الرب افتقد بني اسرائيل وانه نظر مذلّتهم خرّوا وسجدوا