1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”. | 1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”. |
2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “ Virga ”. | 2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “ Virga ”. |
3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. | 3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. |
4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. | 4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. |
5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”.
| 5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”.
|
6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. | 6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. |
7 “ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. | 7 “ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. |
8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. | 8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. |
9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”.
| 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”.
|
10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”. | 10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”. |
11 Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? | 11 Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? |
12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”. | 12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”. |
13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”. | 13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”. |
14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. | 14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. |
15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. | 15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. |
16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. | 16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. |
17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”.
| 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”.
|
18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ”. Cui ait Iethro: “ Vade in pace ”. | 18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ”. Cui ait Iethro: “ Vade in pace ”. |
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “ Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ”. | 19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “ Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ”. |
20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. | 20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. |
21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “ Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. | 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “ Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. |
22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. | 22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. |
23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ”.
| 23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ”.
|
24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. | 24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. |
25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”. | 25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”. |
26 Et dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”, ob circumcisionem.
| 26 Et dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”, ob circumcisionem.
|
27 Dixit autem Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. | 27 Dixit autem Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. |
28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. | 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. |
29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. | 29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. |
30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. | 30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. |
31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
| 31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
|