Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 23


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
1 לא תשא שמע שוא אל תשת ידך עם רשע להית עד חמס
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
2 לא תהיה אחרי רבים לרעת ולא תענה על רב לנטת אחרי רבים להטת
3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
3 ודל לא תהדר בריבו
4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
4 כי תפגע שור איבך או חמרו תעה השב תשיבנו לו
5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
5 כי תראה חמור שנאך רבץ תחת משאו וחדלת מעזב לו עזב תעזב עמו
6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
6 לא תטה משפט אבינך בריבו
7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.
7 מדבר שקר תרחק ונקי וצדיק אל תהרג כי לא אצדיק רשע
8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
8 ושחד לא תקח כי השחד יעור פקחים ויסלף דברי צדיקים
9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
9 וגר לא תלחץ ואתם ידעתם את נפש הגר כי גרים הייתם בארץ מצרים
10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius.10 ושש שנים תזרע את ארצך ואספת את תבואתה
11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
11 והשביעת תשמטנה ונטשתה ואכלו אביני עמך ויתרם תאכל חית השדה כן תעשה לכרמך לזיתך
12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
12 ששת ימים תעשה מעשיך וביום השביעי תשבת למען ינוח שורך וחמרך וינפש בן אמתך והגר
13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
13 ובכל אשר אמרתי אליכם תשמרו ושם אלהים אחרים לא תזכירו לא ישמע על פיך
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
14 שלש רגלים תחג לי בשנה
15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto.
Non apparebis in conspectu meo vacuus.
15 את חג המצות תשמר שבעת ימים תאכל מצות כאשר צויתך למועד חדש האביב כי בו יצאת ממצרים ולא יראו פני ריקם
16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
16 וחג הקציר בכורי מעשיך אשר תזרע בשדה וחג האסף בצאת השנה באספך את מעשיך מן השדה
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.
17 שלש פעמים בשנה יראה כל זכורך אל פני האדן יהוה
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.
18 לא תזבח על חמץ דם זבחי ולא ילין חלב חגי עד בקר
19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui.
Non coques haedum in lacte matris suae.
19 ראשית בכורי אדמתך תביא בית יהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו
20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi.20 הנה אנכי שלח מלאך לפניך לשמרך בדרך ולהביאך אל המקום אשר הכנתי
21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.21 השמר מפניו ושמע בקלו אל תמר בו כי לא ישא לפשעכם כי שמי בקרבו
22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
22 כי אם שמע תשמע בקלו ועשית כל אשר אדבר ואיבתי את איביך וצרתי את צרריך
23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram.23 כי ילך מלאכי לפניך והביאך אל האמרי והחתי והפרזי והכנעני החוי והיבוסי והכחדתיו
24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
24 לא תשתחוה לאלהיהם ולא תעבדם ולא תעשה כמעשיהם כי הרס תהרסם ושבר תשבר מצבתיהם
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.25 ועבדתם את יהוה אלהיכם וברך את לחמך ואת מימיך והסרתי מחלה מקרבך
26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo.
26 לא תהיה משכלה ועקרה בארצך את מספר ימיך אמלא
27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam27 את אימתי אשלח לפניך והמתי את כל העם אשר תבא בהם ונתתי את כל איביך אליך ערף
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.28 ושלחתי את הצרעה לפניך וגרשה את החוי את הכנעני ואת החתי מלפניך
29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri.29 לא אגרשנו מפניך בשנה אחת פן תהיה הארץ שממה ורבה עליך חית השדה
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram.30 מעט מעט אגרשנו מפניך עד אשר תפרה ונחלת את הארץ
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.31 ושתי את גבלך מים סוף ועד ים פלשתים וממדבר עד הנהר כי אתן בידכם את ישבי הארץ וגרשתמו מפניך
32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.32 לא תכרת להם ולאלהיהם ברית
33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”.
33 לא ישבו בארצך פן יחטיאו אתך לי כי תעבד את אלהיהם כי יהיה לך למוקש