Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 20


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
2 “ Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
3 Non habebis deos alienos coram me.3 Non habebis deos alienos coram me.
4 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
5 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
6 et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
8 Memento, ut diem sabbati sanctifices.8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
9 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10 septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13 Non occides.
13 Non occides.
14 Non moechaberis.
14 Non m?chaberis.
15 Non furtum facies.
15 Non furtum facies.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17 Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ”.
17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
19 dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
20 Et ait Moyses ad populum: “ Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis ”.20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
21 Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
22 Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “ Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
23 Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
24 Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.