Esodo 19
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. | 1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. |
2 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. | 2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. |
3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “ Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: | 3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : |
4 Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me. | 4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. |
5 Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. | 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : |
6 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”. | 6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. |
7 Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. | 7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. |
8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum, | 8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, |
9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ”. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, | 9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. |
10 qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua | 10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. |
11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. | 11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. |
12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. | 12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur. |
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”. | 13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum c?perit clangere buccina, tunc ascendant in montem. |
14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua, | 14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, |
15 ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”. | 15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. |
16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. | 16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce c?perunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris. |
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. | 17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. |
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. | 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. |
19 Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. | 19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. |
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, | 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, |
21 dixit ad eum: “ Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. | 21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. |
22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ”. | 22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. |
23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ”. | 23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. |
24 Cui ait Dominus: “ Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”. | 24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. |
25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis. | 25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. |