Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
“ Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,
equum et ascensorem dejecit in mare.
2 Fortitudo mea et robur meum Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus,
et glorificabo eum;
Deus patris mei,
et exaltabo eum!
2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem :
iste Deus meus, et glorificabo eum :
Deus patris mei, et exaltabo eum.
3 Dominus quasi vir pugnator;
Dominus nomen eius!
3 Dominus quasi vir pugnator,
Omnipotens nomen ejus,
4 Currus pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare;
electi bellatores eius
submersi sunt in mari Rubro.
4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :
electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
5 Abyssi operuerunt eos,
descenderunt in profundum quasi lapis.
5 Abyssi operuerunt eos ;
descenderunt in profundum quasi lapis.
6 Dextera tua, Domine,
magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine,
percussit inimicum.
6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7 Et in multitudine gloriae tuae
deposuisti adversarios tuos;
misisti iram tuam,
quae devoravit eos sicut stipulam.
7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :
misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8 Et in spiritu furoris tui
congregatae sunt aquae;
stetit ut agger
unda fluens,
coagulatae sunt abyssi
in medio mari.
8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :
stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9 Dixit inimicus:
"Persequar, comprehendam,
dividam spolia,
implebitur anima mea;
evaginabo gladium meum,
interficiet eos manus mea!".
9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,
dividam spolia, implebitur anima mea :
evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10 Flavit spiritus tuus,
et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum
in aquis vehementibus.
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 Quis similis tui
in diis, Domine?
Quis similis tui,
magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,
faciens mirabilia?
11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?
quis similis tui, magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12 Extendisti manum tuam,
devoravit eos terra.
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tua
populo, quem redemisti,
et portasti eum in fortitudine tua
ad habitaculum sanctum tuum.
13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :
et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14 Attenderunt populi et commoti sunt,
dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.
14 Ascenderunt populi, et irati sunt :
dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
potentes Moab obtinuit tremor,
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
robustos Moab obtinuit tremor :
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruit super eos
formido et pavor;
in magnitudine brachii tui
fiunt immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste,
quem possedisti.
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos et plantabis
in monte hereditatis tuae,
firmissimo habitaculo tuo,
quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine,
quod firmaverunt manus tuae.
17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :
sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
18 Dominus regnabit
in aeternum et ultra! ”.
18 Dominus regnabit in æternum et ultra.
19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.19 Ingressus est enim eques Pharao
cum curribus et equitibus ejus in mare :
et reduxit super eos Dominus
aquas maris :
filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21 quibus praecinebat dicens:
“ Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare! ”.
21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :
equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
23 Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
24 Et murmuravit populus contra Moysen dicens: “ Quid bibemus? ”.24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
26 dicens: “ Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ”.
26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.
27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.