1Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “ Omnia, quaecumque mihipraecepisti, pater, faciam. 2Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere abillo? Neque ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut mecognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam,novi, ut eam illuc ”. 3Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duaspartes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nuncanni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc,fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem,donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo ”.
4Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberetnotitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illumangelum Dei esse. 5Et dixit illi: “ Unde es, iuvenis? ”. Et dixit illi: “Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer ”. Et dixit illiThobias: “ Nosti viam, quae ducit in Mediam? ”. 6Et ille dixit: “ Utique,aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam inMediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae,et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte etEcbatana in medio campo ”. 7Et dixit illi Thobias: “ Sustine me, iuvenis,donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, etdabo tibi mercedem tuam ”. 8Et dixit illi: “ Ecce sustineo; tantum nolitardare ”. 9Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum ”.Et dixit illi: “ Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex quatribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili ”. 10Et exivit Thobias etvocavit illum et dixit ei: “ Iuvenis, pater te rogat ”. Et introivit ad eum,et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “ Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo suminutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicutmortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominumaudio et ipsos non video ”. Et dixit ei: “ Forti esto animo; in proximo est,ut a Deo cureris. Forti animo esto! ”. Et respondit illi Thobi: “ Thobiasfilius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Etdabo tibi mercedem tuam, frater ”. Et dixit illi: “ Potero ire cum illo,quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes camposeius et montes et omnes commeatus scio ”. 11Et dixit ei: “ Frater, ex quapatria es et ex qua tribu? Narra mihi, frater ”. 12Et ille dixit: “ Quidtibi necesse est tribus? ”. Et dixit ei: “ Volo scire ex veritate cuius siset nomen tuum ”. 13Et dixit: “ Ego sum Azarias Ananiae magni filius, exfratribus tuis ”.
14Et dixit illi Thobi: “ Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris,frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et degenere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; etipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt.Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias! ”. 15Etdixit ei: “ Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumquenecessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo, 16et adiciamtibi ad mercedem ”. 17Et dixit illi: “ Ibo cum illo, ne timueris; salviibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est ”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater! ”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caeloest, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comiteturvos cum sanitate, fili! ”.
Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixitilli Thobi: “ Vade sanus! ”. 18Et lacrimata est mater illius et dixitThobi: “ Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae etipse intrat et exit coram nobis? 19Pecunia ne adveniat pecuniae, sedpurgamentum sit filii nostri. 20Quomodo datum est nos a Domino vivere, hocsufficiebat nobis ”. 21Et dixit illi: “ Noli computare; salvus ibit filiusnoster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, quavenerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis, soror. 22Angelusenim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et revertetur sanus ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online