Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Neemia 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dumbiberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus.
2 Dixitquemihi rex: “ Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihilest aliud nisi tristitia cordis ”. Et timui valde2 Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis :
3 et dixi regi: “ Rex, inaeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrummeorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne? ”.3 et dixi regi : Rex, in æternum vive : quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni ?
4 Et ait mihi rex:“ Pro qua re postulas? ”. Et oravi Deum caeli4 Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum cæli,
5 et dixi ad regem: “ Sividetur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me inIudaeam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam ”.
5 et dixi ad regem : Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam.
6 Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: “ Usque ad quod tempus erititer tuum, et quando reverteris? ”. Et placuit regi mittere me; et constituiei tempus.6 Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit me : et constitui ei tempus.
7 Et dixi regi: “ Si regi videtur bonum, epistulae dentur mihi adduces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudaeam;7 Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam :
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignarepossim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo ”. Etdedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
9 Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas regis. Miseratautem rex mecum principes militum et equites.9 Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
10 Et audierunt SanaballatHoronites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna,quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël.
11 Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.
12 Et surrexi nocte ego, et viripauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, utfacerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
13 Etegressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portamSterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eiusconsumptas igne.13 Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
14 Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et nonerat locus iumento cui sedebam, ut transiret.14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
15 Et ascendi per torrentem nocteet considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum.
15 Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
16 Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudaeiset sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus,usque ad id loci nihil indicaveram.16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem : sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
17 Et dixi eis: “ Vos nostis afflictionem,in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne;venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium ”.17 Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni : venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
18 Etindicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutusesset mihi, et dixerunt: “ Surgamus et aedificemus! ”. Et confortatae suntmanus eorum in bonum.18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locutus esset mihi, et aio : Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servusAmmanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? ”.19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque : Quæ est hæc res quam facitis ? numquid contra regem vos rebellatis ?
20 Etdedi eis responsum dicens: “ Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nosservi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius etmemoria in Ierusalem ”.
20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.