Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 9


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.1 Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.
2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
4 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
5 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;5 Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
6 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
7 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana7 Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
8 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,
9 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.
9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,10 De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :
11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.11 Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;14 De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :
16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps17 Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,
18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! —20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.
21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.
22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.24 Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.
27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;28 De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.
32 Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.
34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.38 Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;40 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.
44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.