Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 23


font

1Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.3Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
5Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
7et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
8Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
9Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.10Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,12stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.14Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.15Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.16Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino17dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta19et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
20Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.21Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.22Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.23Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,25Samma de Harod, Elica de Harod,26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,27Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,28Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,29Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,30Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,31Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,32Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,33Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.34Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,35Hesro de Carmel, Pharai de Arab,36Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,37Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,38Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,39Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.