Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 15


font

1Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum.2Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “ De qua civitate es tu? ”. Qui respondens aiebat: “ Ex una tribu Israel ego sum servus tuus ”.3Respondebatque ei Absalom: “ Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege ”. Dicebatque Absalom:4“ Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos? ”.5Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum.6Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.
7Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “ Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino.8Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino ”.9Dixitque ei rex. “ Vade in pace ”. Et surrexit et abiit in Hebron.
10Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “ Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron” ”.11Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes.12Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom.
13Venit igitur nuntius ad David dicens: “ Toto corde universus Israel sequitur Absalom ”.14Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “ Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ”.15Dixeruntque servi regis ad eum: “ In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus ”.16Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.17Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum.18Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege.
19Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “ Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo.20Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem ”.21Et respondit Ethai regi dicens: “ Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus ”.22Et ait David Ethai: “ Veni et transi ”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant.23Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti.
24Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate.25Et dixit rex ad Sadoc: “ Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam.26Si autem dixerit: “Non places mihi”, praesto sum: faciat, quod bonum est coram se ”.27Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “ Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum.28Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ”.29Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi.
30Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.31Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “ Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ”.
32Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite.33Et dixit ei David: “ Si veneris mecum, eris mihi oneri;34Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel.35Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.36Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis ”.
37Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.