Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 23


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,
egregius psaltes Israël :
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.2 Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo ejus per linguam meam.
3 Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
3 Dixit Deus Israël mihi,
locutus est fortis Israël :
Dominator hominum,
justus dominator in timore Dei,
4 est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
4 sicut lux auroræ, oriente sole,
mane absque nubibus rutilat :
et sicut pluviis germinat herba de terra.
5 Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
5 Nec tanta est domus mea apud Deum,
ut pactum æternum iniret mecum,
firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,
nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6 Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,
quæ non tolluntur manibus.
7 et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
7 Et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
8 Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
8 Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
10 Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.14 Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
17 dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.20 Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.21 Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.22 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,24 Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
25 Samma de Harod, Elica de Harod,25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
39 Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.
39 Urias Hethæus : omnes triginta septem.