Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 37


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.1 וישב יעקב בארץ מגורי אביו בארץ כנען
2 Hae sunt generationes Iacob.
Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
2 אלה תלדות יעקב יוסף בן שבע עשרה שנה היה רעה את אחיו בצאן והוא נער את בני בלהה ואת בני זלפה נשי אביו ויבא יוסף את דבתם רעה אל אביהם
3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.3 וישראל אהב את יוסף מכל בניו כי בן זקנים הוא לו ועשה לו כתנת פסים
4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
4 ויראו אחיו כי אתו אהב אביהם מכל אחיו וישנאו אתו ולא יכלו דברו לשלם
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.5 ויחלם יוסף חלום ויגד לאחיו ויוספו עוד שנא אתו
6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi.6 ויאמר אליהם שמעו נא החלום הזה אשר חלמתי
7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”.7 והנה אנחנו מאלמים אלמים בתוך השדה והנה קמה אלמתי וגם נצבה והנה תסבינה אלמתיכם ותשתחוין לאלמתי
8 Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
8 ויאמרו לו אחיו המלך תמלך עלינו אם משול תמשל בנו ויוספו עוד שנא אתו על חלמתיו ועל דבריו
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”.9 ויחלם עוד חלום אחר ויספר אתו לאחיו ויאמר הנה חלמתי חלום עוד והנה השמש והירח ואחד עשר כוכבים משתחוים לי
10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”.10 ויספר אל אביו ואל אחיו ויגער בו אביו ויאמר לו מה החלום הזה אשר חלמת הבוא נבוא אני ואמך ואחיך להשתחות לך ארצה
11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.
11 ויקנאו בו אחיו ואביו שמר את הדבר
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,12 וילכו אחיו לרעות את צאן אביהם בשכם
13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente:13 ויאמר ישראל אל יוסף הלוא אחיך רעים בשכם לכה ואשלחך אליהם ויאמר לו הנני
14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem;14 ויאמר לו לך נא ראה את שלום אחיך ואת שלום הצאן והשבני דבר וישלחהו מעמק חברון ויבא שכמה
15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.15 וימצאהו איש והנה תעה בשדה וישאלהו האיש לאמר מה תבקש
16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”.16 ויאמר את אחי אנכי מבקש הגידה נא לי איפה הם רעים
17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.
17 ויאמר האיש נסעו מזה כי שמעתי אמרים נלכה דתינה וילך יוסף אחר אחיו וימצאם בדתן
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.18 ויראו אתו מרחק ובטרם יקרב אליהם ויתנכלו אתו להמיתו
19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit;19 ויאמרו איש אל אחיו הנה בעל החלמות הלזה בא
20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”.
20 ועתה לכו ונהרגהו ונשלכהו באחד הברות ואמרנו חיה רעה אכלתהו ונראה מה יהיו חלמתיו
21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:21 וישמע ראובן ויצלהו מידם ויאמר לא נכנו נפש
22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.22 ויאמר אלהם ראובן אל תשפכו דם השליכו אתו אל הבור הזה אשר במדבר ויד אל תשלחו בו למען הציל אתו מידם להשיבו אל אביו
23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari23 ויהי כאשר בא יוסף אל אחיו ויפשיטו את יוסף את כתנתו את כתנת הפסים אשר עליו
24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.
24 ויקחהו וישלכו אתו הברה והבור רק אין בו מים
25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.25 וישבו לאכל לחם וישאו עיניהם ויראו והנה ארחת ישמעאלים באה מגלעד וגמליהם נשאים נכאת וצרי ולט הולכים להוריד מצרימה
26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?26 ויאמר יהודה אל אחיו מה בצע כי נהרג את אחינו וכסינו את דמו
27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius.27 לכו ונמכרנו לישמעאלים וידנו אל תהי בו כי אחינו בשרנו הוא וישמעו אחיו
28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
28 ויעברו אנשים מדינים סחרים וימשכו ויעלו את יוסף מן הבור וימכרו את יוסף לישמעאלים בעשרים כסף ויביאו את יוסף מצרימה
29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum29 וישב ראובן אל הבור והנה אין יוסף בבור ויקרע את בגדיו
30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”.30 וישב אל אחיו ויאמר הילד איננו ואני אנה אני בא
31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt31 ויקחו את כתנת יוסף וישחטו שעיר עזים ויטבלו את הכתנת בדם
32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”.
32 וישלחו את כתנת הפסים ויביאו אל אביהם ויאמרו זאת מצאנו הכר נא הכתנת בנך הוא אם לא
33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”.33 ויכירה ויאמר כתנת בני חיה רעה אכלתהו טרף טרף יוסף
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.34 ויקרע יעקב שמלתיו וישם שק במתניו ויתאבל על בנו ימים רבים
35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius.
35 ויקמו כל בניו וכל בנתיו לנחמו וימאן להתנחם ויאמר כי ארד אל בני אבל שאלה ויבך אתו אביו
36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.
36 והמדנים מכרו אתו אל מצרים לפוטיפר סריס פרעה שר הטבחים