Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 20


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.
2 Dixitque de Sara uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”.3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.
4 Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies?4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?
5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”.5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
6 Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”.
7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”.9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
10 Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc faceres?”.10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
11 Respondit Abraham: “ Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ”.
13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
15 et ait: “Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita”.15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16 Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”.16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :
18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.
18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.