1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. | 1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse c?perat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus. |
2 Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. | 2 Ponamque f?dus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. |
3 Cecidit Abram pronus in faciem. | 3 Cecidit Abram pronus in faciem. |
4 Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, | 4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. |
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. | 5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te. |
6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur. | 6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. |
7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. | 7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, f?dere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. |
8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
| 8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
|
9 Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. | 9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. |
10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, | 10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum : |
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. | 11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum f?deris inter me et vos. |
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. | 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra : |
13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. | 13 eritque pactum meum in carne vestra in f?dus æternum. |
14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”.
| 14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
|
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. | 15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. |
16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. | 16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. |
17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. | 17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ? |
18 Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. | 18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te. |
19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. | 19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in f?dus sempiternum, et semini ejus post eum. |
20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. | 20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. |
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. | 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. |
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
| 22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
|
23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. | 23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. |
24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; | 24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. |
25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. | 25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. |
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; | 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus : |
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.
| 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt. |