Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Lettera ai Colossesi - מכתב לקולוסים 8


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ושאול גם הוא היה רצה בהרגתו ותהי ביום ההוא רדיפה גדולה על הקהלה אשר בירושלים ויפצו כלם בערי יהודה ושמרון לבד מן השליחים1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
2 וישאו אנשים חסידים את אסטפנוס ויקברהו ויספדו עליו מספד גדול2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
3 ושאול החריב את הקהלה וישוטט בבתים ויסחב משם אנשים ונשים ויסגירם לכלא3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 והנפוצים עברו בארץ ויבשרו את הדבר4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5 ופילפוס ירד אל עיר שמרון ויכרז להם את המשיח5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.
6 ויקשב המון העם בלב אחד אל אמרי פילפוס בשמעם ובראותם את האתות אשר עשה6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
7 כי רבים היו אחוזי רוחות הטמאה והרוחות יצאו מהם צעקות בקול גדול ורבים נכי אברים ופסחים וירפאו7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8 ותהי שמחה גדולה בעיר ההיא8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
9 ואיש אחד ושמו שמעון היה מלפנים בעיר מכשף ומשמים את עם שמרון באמרו על נפשו כי גדול הוא9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
10 ויקשיבו אליו מקטנם ועד גדולם לאמר זה הוא גבורת האלהים הגדולה10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
11 ויקשיבו אליו על היותו משמים אותם בכשפיו ימים רבים11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
12 ויהי כאשר האמינו לפילפוס בבשרו את מלכות האלהים ואת שם ישוע המשיח ויטבלו אנשים ונשים12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
13 ויאמן שמעון גם הוא ויטבל וידבק בפילפוס וירא את האתות והמפתים הגדלים אשר נעשו וישתומם13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14 וישמעו השליחים אשר בירושלים כי קבלה שמרון את דבר האלהים וישלחו אליהם את פטרוס ואת יוחנן14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
15 וירדו שמה ויתפללו בעדם אשר יקבלו את רוח הקדש15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
16 כי הרוח לא צלחה עד עתה על אחד מהם והם רק נטבלים בשם האדון ישוע16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
17 ויסמכו את ידיהם עליהם ויקבלו את רוח הקדש17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 ויהי בראות שמעון כי בסמיכות ידי השליחים נתן רוח הקדש ויבא לפניהם כסף18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19 ויאמר תנו נא גם לי את היכלת הזאת אשר יקבל את רוח הקדש כל אשר אשים עליו את ידי19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
20 ויאמר אליו פטרוס כספך יהי אתך לאבדון יען חשבת לקנות במחיר את מתת האלהים20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21 אין לך חלק וגורל בדבר הזה כי לבבך איננו ישר לפני האלהים21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 ועתה שוב מרעתך זאת והתחנן אל האלהים אולי תסלח לך מזמת לבבך22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23 כי ראה אנכי כי באת לידי מרורת רוש וחרצבות רשע23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24 ויען שמעון ויאמר העתירו אתם בעדי אל יהוה לבלתי בוא עלי דבר מכל אשר אמריתם24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
25 והמה אחרי אשר העידה ודברו את דבר יהוה שבו ירושלים ויבשרו את הבשורה בכפרים רבים אשר לשמרונים25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26 וידבר מלאך יהוה אל פילפוס לאמר קום לך הנגבה על הדרך הירדת מירושלים עזתה והיא חרבה26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
27 ויקם וילך והנה איש כושי והוא סריס ושליט לקנדק מלכת כוש וממנה על כל גנזיה אשר עלה אל ירושלים להשתחות27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
28 ויהי בשובו והוא ישב על מרכבתו וקרא בספר ישעיה הנביא28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
29 ויאמר הרוח אל פילפוס גשה והלוה על המרכבה הזאת29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
30 וירץ פילפוס אליה וישמע אתו קרא בספר ישעיה הנביא ויאמר הגם תבין את אשר אתה קורא30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
31 ויאמר ואיככה אוכל אם אין איש אשר יורני ויבקש מאת פילפוס לעלות ולשבת אצלו31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
32 וענין הכתוב אשר קרא זה הוא כשה לטבח יובל וכרחל לפני גוזזיה נאלמה ולא יפתח פיו32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est :
et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum.
33 בעצר משפטו לקח ואת דורו מי ישוחח כי נגזרו מארץ חייו33 In humilitate judicium ejus sublatum est.
Generationem ejus quis enarrabit ?
quoniam tolletur de terra vita ejus.
34 ויען הסריס ויאמר אל פילפוס אשאלה ממך על מי הנביא מדבר את זאת על נפשו או על איש אחר34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
35 ויפתח פילפוס את פיו ויחל מן הכתוב הזה ויבשר אותו את ישוע35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
36 ויהי בעברם בדרך ויבאו אל מקום מים ויאמר הסריס הנה מים מה ימנעני מהטבל36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
37 ויאמר פילפוס אם מאמין אתה בכל לבבך מתר לך ויען ויאמר אני מאמין כי ישוע המשיח בן האלהים הוא37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
38 ויצו להעמיד את המרכבה וירדו שניהם אל תוך המים פילפוס והסריס ויטבל אותו38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
39 ויהי כי עלו מן המים וישא רוח יהוה את פילפוס ולא יסף הסריס לראותו כי הלך לדרכו שמח39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
40 ופילפוס נמצא באשדוד ויעבר ויבשר בכל הערים עד באו לקסרין40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.