1 את אלה דברתי אליכם למען לא תכשלו | 1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. |
2 הנה ינדו אתכם ואף באה השעה אשר כל הרג אתכם ידמה להקריב עבודה לאלהים | 2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. |
3 וכזאת יעשו לכם יען גם את אבי וגם אתי לא ידעו | 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. |
4 אבל הגדתי לכם את אלה למען אשר בבא השעה תזכרום כי אנכי אמרתי אליכם וכאלה לא אמרתי אליכם מראש כי הייתי עמכם | 4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
|
5 ועתה הלך אנכי אל שלחי ולא ישאלני איש מכם אנה תלך | 5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? |
6 אך על דברי את אלה אליכם מלא לבבכם עצבת | 6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. |
7 אולם האמת אגיד לכם כי לכתי אך טוב לכם כי אם לא אלך לא יבא אליכם הפרקליט ואם אלך אשלחהו אליכם | 7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. |
8 והיה בבאו יוכיח את העולם על דבר החטא והצדק והמשפט | 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. |
9 על החטא כי לא האמינו בי | 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. |
10 ועל הצדק כי אלך אל אבי ולא תוסיפו לראות אתי | 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. |
11 ועל המשפט כי נדון שר העולם הזה | 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. |
12 עוד רבות לי להגיד לכם אך לא תוכלון שאת עתה | 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. |
13 ורוח האמת בבאו הוא ידריך אתכם אל כל האמת כי לא ידבר מעצמו כי אם אשר ישמע ידבר והאתיות יגיד לכם | 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. |
14 הוא יפארני כי משלי יקח ויגיד לכם | 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. |
15 כל אשר לאבי לי הוא על כן אמרתי כי משלי יקח ויגיד לכם | 15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
|
16 הן מעט ולא תראוני ועוד מעט ותחזוני כי אני הלך אל אבי | 16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. |
17 ומקצת תלמידיו נדברו איש אל אחיו לאמר מה זה אמר אלינו הן מעט ולא תראוני ועוד מעט ותחזוני ואמרו אני הלך אל אבי | 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? |
18 ויאמרו מה זה אשר אמר מעט לא ידענו מה דבר | 18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur. |
19 וידע ישוע כי עם לבבם לשאל אתו ויאמר אליהם העל זאת אתם דרשים ביניכם כי אמרתי הן מעט ולא תראוני ועוד מעט ותחזוני | 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. |
20 אמן אמן אני אמר לכם כי אתם תבכו ותילילו והעולם ישמח הן אתם תעצבו אכן עצבכם יהפך לששון | 20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
21 האשה בלדתה עצב לה כי באה עתה ואחרי ילדה את הילד לא תזכר עוד את עצבונה משמחתה כי אדם נולד לעולם | 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
22 וגם אתם כעת תתעצבו אך אשוב אראה אתכם ושש לבכם ואין לקח שמחתכם מכם | 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |
23 וביום ההוא לא תשאלוני דבר אמן אמן אני אמר לכם כי כל אשר תשאלו מאת אבי בשמי יתננו לכם | 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. |
24 עד עתה לא שאלתם דבר בשמי שאלו ותקחו למען תמלא שמחתכם | 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
|
25 את אלה דברתי אליכם במשלים אכן שעה באה ולא אדבר עוד אליכם במשלים כי אם ברור אמלל לכם על אבי | 25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis : |
26 ביום ההוא תשאלו בשמי ואינני אמר לכם כי אני אעתיר לאבי בעדכם | 26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : |
27 כי אבי גם הוא אהב אתכם עקב אשר אהבתוני והאמנתם כי מאת אלהים יצאתי | 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. |
28 מאת האב יצאתי ואבא לעולם אשובה אעזב את העולם ואלך אל אבי | 28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. |
29 ויאמרו אליו תלמידיו הנה כעת ברור תמלל ולא תמשל משל | 29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : |
30 עתה ידענו כי כל ידעת ולא תצטרך כי ישאלך איש בזאת נאמין כי מאת אלהים יצאת | 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi. |
31 ויען אתם ישוע עתה תאמינו | 31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ? |
32 הנה שעה באה ועתה זה הגיעה ונפצותם איש איש לביתו ואתי תעזבו לבדי ואינני לבדי כי אבי עמדי | 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est. |
33 את אלה דברתי אליכם למען בי יהיה לכם שלום בעולם יהיה לכם עני אך יאמץ לבבכם אני נצחתי את העולם | 33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. |