Scrutatio

Lunedi, 20 maggio 2024 - San Bernardino da Siena ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 6


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וזאת המצוה החקים והמשפטים אשר צוה יהוה אלהיכם ללמד אתכם לעשות בארץ אשר אתם עברים שמה לרשתה1 Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :
2 למען תירא את יהוה אלהיך לשמר את כל חקתיו ומצותיו אשר אנכי מצוך אתה ובנך ובן בנך כל ימי חייך ולמען יארכן ימיך2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
3 ושמעת ישראל ושמרת לעשות אשר ייטב לך ואשר תרבון מאד כאשר דבר יהוה אלהי אבתיך לך ארץ זבת חלב ודבש3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
4 שמע ישראל יהוה אלהינו יהוה אחד4 Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.
5 ואהבת את יהוה אלהיך בכל לבבך ובכל נפשך ובכל מאדך5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
6 והיו הדברים האלה אשר אנכי מצוך היום על לבבך6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :
7 ושננתם לבניך ודברת בם בשבתך בביתך ובלכתך בדרך ובשכבך ובקומך7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
8 וקשרתם לאות על ידך והיו לטטפת בין עיניך8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
9 וכתבתם על מזוזת ביתך ובשעריך9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.
10 והיה כי יביאך יהוה אלהיך אל הארץ אשר נשבע לאבתיך לאברהם ליצחק וליעקב לתת לך ערים גדלת וטבת אשר לא בנית10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
11 ובתים מלאים כל טוב אשר לא מלאת וברת חצובים אשר לא חצבת כרמים וזיתים אשר לא נטעת ואכלת ושבעת11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,
12 השמר לך פן תשכח את יהוה אשר הוציאך מארץ מצרים מבית עבדים12 et comederis, et saturatus fueris :
13 את יהוה אלהיך תירא ואתו תעבד ובשמו תשבע13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
14 לא תלכון אחרי אלהים אחרים מאלהי העמים אשר סביבותיכם14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :
15 כי אל קנא יהוה אלהיך בקרבך פן יחרה אף יהוה אלהיך בך והשמידך מעל פני האדמה15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.
16 לא תנסו את יהוה אלהיכם כאשר נסיתם במסה16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
17 שמור תשמרון את מצות יהוה אלהיכם ועדתיו וחקיו אשר צוך17 Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :
18 ועשית הישר והטוב בעיני יהוה למען ייטב לך ובאת וירשת את הארץ הטבה אשר נשבע יהוה לאבתיך18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
19 להדף את כל איביך מפניך כאשר דבר יהוה19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
20 כי ישאלך בנך מחר לאמר מה העדת והחקים והמשפטים אשר צוה יהוה אלהינו אתכם20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?
21 ואמרת לבנך עבדים היינו לפרעה במצרים ויוציאנו יהוה ממצרים ביד חזקה21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :
22 ויתן יהוה אותת ומפתים גדלים ורעים במצרים בפרעה ובכל ביתו לעינינו22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
23 ואותנו הוציא משם למען הביא אתנו לתת לנו את הארץ אשר נשבע לאבתינו23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
24 ויצונו יהוה לעשות את כל החקים האלה ליראה את יהוה אלהינו לטוב לנו כל הימים לחיתנו כהיום הזה24 Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
25 וצדקה תהיה לנו כי נשמר לעשות את כל המצוה הזאת לפני יהוה אלהינו כאשר צונו25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.