Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 6


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וזאת המצוה החקים והמשפטים אשר צוה יהוה אלהיכם ללמד אתכם לעשות בארץ אשר אתם עברים שמה לרשתה1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam;
2 למען תירא את יהוה אלהיך לשמר את כל חקתיו ומצותיו אשר אנכי מצוך אתה ובנך ובן בנך כל ימי חייך ולמען יארכן ימיך2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
3 ושמעת ישראל ושמרת לעשות אשר ייטב לך ואשר תרבון מאד כאשר דבר יהוה אלהי אבתיך לך ארץ זבת חלב ודבש3 Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
4 שמע ישראל יהוה אלהינו יהוה אחד4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
5 ואהבת את יהוה אלהיך בכל לבבך ובכל נפשך ובכל מאדך5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
6 והיו הדברים האלה אשר אנכי מצוך היום על לבבך6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 ושננתם לבניך ודברת בם בשבתך בביתך ובלכתך בדרך ובשכבך ובקומך7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
8 וקשרתם לאות על ידך והיו לטטפת בין עיניך8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
9 וכתבתם על מזוזת ביתך ובשעריך9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
10 והיה כי יביאך יהוה אלהיך אל הארץ אשר נשבע לאבתיך לאברהם ליצחק וליעקב לתת לך ערים גדלת וטבת אשר לא בנית10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
11 ובתים מלאים כל טוב אשר לא מלאת וברת חצובים אשר לא חצבת כרמים וזיתים אשר לא נטעת ואכלת ושבעת11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris,
12 השמר לך פן תשכח את יהוה אשר הוציאך מארץ מצרים מבית עבדים12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis:
13 את יהוה אלהיך תירא ואתו תעבד ובשמו תשבע13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
14 לא תלכון אחרי אלהים אחרים מאלהי העמים אשר סביבותיכם14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt,
15 כי אל קנא יהוה אלהיך בקרבך פן יחרה אף יהוה אלהיך בך והשמידך מעל פני האדמה15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae.
16 לא תנסו את יהוה אלהיכם כאשר נסיתם במסה16 Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
17 שמור תשמרון את מצות יהוה אלהיכם ועדתיו וחקיו אשר צוך17 Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi;
18 ועשית הישר והטוב בעיני יהוה למען ייטב לך ובאת וירשת את הארץ הטבה אשר נשבע יהוה לאבתיך18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
19 להדף את כל איביך מפניך כאשר דבר יהוה19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus.
20 כי ישאלך בנך מחר לאמר מה העדת והחקים והמשפטים אשר צוה יהוה אלהינו אתכם20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”,
21 ואמרת לבנך עבדים היינו לפרעה במצרים ויוציאנו יהוה ממצרים ביד חזקה21 dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
22 ויתן יהוה אותת ומפתים גדלים ורעים במצרים בפרעה ובכל ביתו לעינינו22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro;
23 ואותנו הוציא משם למען הביא אתנו לתת לנו את הארץ אשר נשבע לאבתינו23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris.
24 ויצונו יהוה לעשות את כל החקים האלה ליראה את יהוה אלהינו לטוב לנו כל הימים לחיתנו כהיום הזה24 Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
25 וצדקה תהיה לנו כי נשמר לעשות את כל המצוה הזאת לפני יהוה אלהינו כאשר צונו25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.