Eclesiástico/Ben Sirá 27
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| BIBLIA | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Propter lucrum multi deliquerunt; et, qui quaerit locupletari, avertet oculum suum. | |
| 2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum. | |
| 3 | |
| 4 Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua. | |
| 5 Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu illius. | |
| 6 Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. | |
| 7 Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. | |
| 8 Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. | |
| 9 Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. | |
| 10 Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. | |
| 11 Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. | |
| 12 Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. | |
| 13 In medio insensatorum serva tempus, in medio autem cogitantium assiduus esto. | |
| 14 Loquela stultorum odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. | |
| 15 Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium. | |
| 16 Effusio sanguinis rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. | |
| 17 Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: | |
| 18 dilige amicum et coniungere fide cum illo; | |
| 19 quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. | |
| 20 Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui; | |
| 21 et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. | |
| 22 Non illum sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius; | |
| 23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio, | |
| 24 denudare autem amici mysteria amputatio spei est. | |
| 25 Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo. | |
| 26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. | |
| 27 Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. | |
| 28 Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. | |
| 29 Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo. | |
| 30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat illi. | |
| 31 Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. | |
| 32 Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur. | |
| 33 Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ