Ad Romanos - 9

12345678910111213141516

1Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibenteconscientia mea in Spiritu Sancto, 2quoniam tristitia est mihi magna, etcontinuus dolor cordi meo. 3Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo profratribus meis, cognatis meis secundum carnem, 4qui sunt Israelitae, quorumadoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus etpromissiones, 5quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: quiest super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi suntIsrael; 7neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaacvocabitur tibi semen ”. 8Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed quifilii sunt promissionis, aestimantur semen; 9promissionis enim verbum hoc est:“ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”. 10Non solum autem,sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; 11cum enim nondumnati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionempropositum Dei maneret, 12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “Maior serviet minori ”; 13sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autemodio habui ”.
14Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! 15Moysi enim dicit:“ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiampraesto ”.
16Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. 17Dicit enimScriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutemmeam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”. 18Ergo, cuius vult,miseretur et, quem vult, indurat.
19Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quisrestitit? ”. 20O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicetfigmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”. 21An non habetpotestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliudvero in ignominiam? 22Quod si volens Deus ostendere iram et notam facerepotentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; 23et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavitin gloriam, 24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus? 25Sicut et in Osee dicit:
“ Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam. 26Et erit: in loco, ubi dictum est eis:
“Non plebs mea vos”,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
27Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquamarena maris, reliquiae salvae fient. 28Verbum enim consummans et breviansfaciet Dominus super terram ”.
29Et sicut praedixit Isaias:
“ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam,apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; 31Israel verosectans legem iustitiae in legem non pervenit. 32Quare? Quia non ex fide sedquasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, 33sicut scriptum est:
“ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc