Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Canticum Canticorum 1


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 (Sponsa)Osculetur me osculo oris sui ;
quia meliora sunt ubera tua vino,
1 שיר השירים אשר לשלמה
2 fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum ;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
2 ישקני מנשיקות פיהו כי טובים דדיך מיין
3 (Chorus Adolescentularum)Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua ;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
3 לריח שמניך טובים שמן תורק שמך על כן עלמות אהבוך
4 (Sponsa)Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
4 משכני אחריך נרוצה הביאני המלך חדריו נגילה ונשמחה בך נזכירה דדיך מיין מישרים אהבוך
5 Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;
posuerunt me custodem in vineis :
vineam meam non custodivi.
5 שחורה אני ונאוה בנות ירושלם כאהלי קדר כיריעות שלמה
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
6 אל תראוני שאני שחרחרת ששזפתני השמש בני אמי נחרו בי שמני נטרה את הכרמים כרמי שלי לא נטרתי
7 (Sponsus)Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
7 הגידה לי שאהבה נפשי איכה תרעה איכה תרביץ בצהרים שלמה אהיה כעטיה על עדרי חבריך
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
8 אם לא תדעי לך היפה בנשים צאי לך בעקבי הצאן ורעי את גדיתיך על משכנות הרעים
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;
collum tuum sicut monilia.
9 לססתי ברכבי פרעה דמיתיך רעיתי
10 Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
10 נאוו לחייך בתרים צוארך בחרוזים
11 (Sponsa)Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
11 תורי זהב נעשה לך עם נקדות הכסף
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;
inter ubera mea commorabitur.
12 עד שהמלך במסבו נרדי נתן ריחו
13 Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
13 צרור המר דודי לי בין שדי ילין
14 (Sponsus)Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !
Oculi tui columbarum.
14 אשכל הכפר דודי לי בכרמי עין גדי
15 (Sponsa)Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !
Lectulus noster floridus.
15 הנך יפה רעיתי הנך יפה עיניך יונים
16 Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.
16 הנך יפה דודי אף נעים אף ערשנו רעננה
17 קרות בתינו ארזים רחיטנו ברותים