Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Canticum Canticorum 6


font

1(Sponsa)Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
3(Sponsus)Pulchra es, amica mea ;
suavis, et decora sicut Jerusalem ;
terribilis ut castrorum acies ordinata.
4Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum
quæ apparuerunt de Galaad.
5Dentes tui sicut grex ovium
quæ ascenderunt de lavacro :
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est in eis.
6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,
absque occultis tuis.
7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,
et adolescentularum non est numerus.
8Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suæ, electa genetrici suæ.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata ?
10(Sponsa)Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
11Nescivi : anima mea conturbavit me,
propter quadrigas Aminadab.
12(Chorus)Revertere, revertere, Sulamitis !
revertere, revertere ut intueamur te.