Scrutatio

Sunday, 6 October 2024 - San Bruno (Brunone) ( Letture di oggi)

Canticum Canticorum 2


font

1Ego flos campi,
et lilium convallium.
2(Sponsus)Sicut lilium inter spinas,
sic amica mea inter filias.
3(Sponsa)Sicut malus inter ligna silvarum,
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quem desideraveram sedi,
et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4Introduxit me in cellam vinariam ;
ordinavit in me caritatem.
5Fulcite me floribus,
stipate me malis,
quia amore langueo.
6Læva ejus sub capite meo,
et dextera illius amplexabitur me.
7(Sponsus)Adjuro vos, filiæ Jerusalem,
per capreas cervosque camporum,
ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit.
8(Sponsa)Vox dilecti mei ; ecce iste venit,
saliens in montibus, transiliens colles.
9Similis est dilectus meus capreæ,
hinnuloque cervorum.
En ipse stat post parietem nostrum,
respiciens per fenestras,
prospiciens per cancellos.
10En dilectus meus loquitur mihi.
(Sponsus)Surge, propera, amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni :
11jam enim hiems transiit ;
imber abiit, et recessit.
12Flores apparuerunt in terra nostra ;
tempus putationis advenit :
vox turturis audita est in terra nostra ;
13ficus protulit grossos suos ;
vineæ florentes dederunt odorem suum.
Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,
ostende mihi faciem tuam,
sonet vox tua in auribus meis :
vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15(Sponsa)Capite nobis vulpes parvulas
quæ demoliuntur vineas :
nam vinea nostra floruit.
16Dilectus meus mihi, et ego illi,
qui pascitur inter lilia,
17donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.
Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ,
hinnuloque cervorum super montes Bether.