Proverbia 5
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Modern Hebrew Bible |
|---|---|
| 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam : | 1 בני לחכמתי הקשיבה לתבונתי הט אזנך |
| 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; | 2 לשמר מזמות ודעת שפתיך ינצרו |
| 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : | 3 כי נפת תטפנה שפתי זרה וחלק משמן חכה |
| 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. | 4 ואחריתה מרה כלענה חדה כחרב פיות |
| 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. | 5 רגליה ירדות מות שאול צעדיה יתמכו |
| 6 Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. | 6 ארח חיים פן תפלס נעו מעגלתיה לא תדע |
| 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. | 7 ועתה בנים שמעו לי ואל תסורו מאמרי פי |
| 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. | 8 הרחק מעליה דרכך ואל תקרב אל פתח ביתה |
| 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : | 9 פן תתן לאחרים הודך ושנתיך לאכזרי |
| 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, | 10 פן ישבעו זרים כחך ועצביך בבית נכרי |
| 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : | 11 ונהמת באחריתך בכלות בשרך ושארך |
| 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, | 12 ואמרת איך שנאתי מוסר ותוכחת נאץ לבי |
| 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ? | 13 ולא שמעתי בקול מורי ולמלמדי לא הטיתי אזני |
| 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. | 14 כמעט הייתי בכל רע בתוך קהל ועדה |
| 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; | 15 שתה מים מבורך ונזלים מתוך בארך |
| 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. | 16 יפוצו מעינתיך חוצה ברחבות פלגי מים |
| 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. | 17 יהיו לך לבדך ואין לזרים אתך |
| 18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. | 18 יהי מקורך ברוך ושמח מאשת נעורך |
| 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter. | 19 אילת אהבים ויעלת חן דדיה ירוך בכל עת באהבתה תשגה תמיד |
| 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? | 20 ולמה תשגה בני בזרה ותחבק חק נכריה |
| 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. | 21 כי נכח עיני יהוה דרכי איש וכל מעגלתיו מפלס |
| 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. | 22 עוונותיו ילכדנו את הרשע ובחבלי חטאתו יתמך |
| 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. | 23 הוא ימות באין מוסר וברב אולתו ישגה |