Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbia 25


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiaeregis Iudae.
2 Gloria Dei est celare verbum,
et gloria regum investigare sermonem.
2 Gloria Dei est celare verbum,
et gloria regum investigare sermonem.
3 Cælum sursum, et terra deorsum,
et cor regum inscrutabile.
3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,
et cor regum inscrutabile.
4 Aufer rubiginem de argento,
et egredietur vas purissimum.
4 Aufer scorias de argento,
et egredietur vas pro argentario.
5 Aufer impietatem de vultu regis,
et firmabitur justitia thronus ejus.
5 Aufer impium de conspectu regis,
et firmabitur iustitia thronus eius.
6 Ne gloriosus appareas coram rege,
et in loco magnorum ne steteris.
6 Ne gloriosus appareas coram rege
et in loco magnorum ne steteris.
7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc,
quam ut humilieris coram principe.
7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”,
quam ut humilieris coram principe.
8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito,
ne postea emendare non possis,
cum dehonestaveris amicum tuum.
8 Quae viderunt oculi tui,
ne proferas in iurgio cito,
quoniam quid facies postea,
cum dehonestaverit te amicus tuus?
9 Causam tuam tracta cum amico tuo,
et secretum extraneo ne reveles :
9 Causam tuam tracta cum amico tuo
et secretum extranei ne reveles,
10 ne forte insultet tibi cum audierit,
et exprobrare non cesset.
Gratia et amicitia liberant :
quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
10 ne forte insultet tibi, cum audierit,
et contumelia tua revocari non poterit.
11 Mala aurea in lectis argenteis,
qui loquitur verbum in tempore suo.
11 Mala aurea in ornatibus argenteis,
verbum prolatum in tempore suo.
12 Inauris aurea, et margaritum fulgens,
qui arguit sapientem et aurem obedientem.
12 Inauris aurea et margaritum fulgens
sapiens, qui arguit super aurem audientem.
13 Sicut frigus nivis in die messis,
ita legatus fidelis ei qui misit eum :
animam ipsius requiescere facit.
13 Sicut frigus nivis in die messis,
ita legatus fidelis ei, qui misit eum:
animam ipsius recreat.
14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,
vir gloriosus et promissa non complens.
14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes
vir gloriosus et promissa non complens.
15 Patientia lenietur princeps,
et lingua mollis confringet duritiam.
15 Patientia lenietur princeps,
et lingua mollis confringet ossa.
16 Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,
ne forte satiatus evomas illud.
16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,
ne forte satiatus evomas illud.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,
nequando satiatus oderit te.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,
ne quando satiatus oderit te.
18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,
homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
18 Malleus et gladius et sagitta acuta
homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19 Dens putridus, et pes lassus,
qui sperat super infideli in die angustiæ,
19 Dens putridus et pes vacillans,
qui sperat super infideli in die angustiae.
20 et amittit pallium in die frigoris.
Acetum in nitro,
qui cantat carmina cordi pessimo.
Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,
ita tristitia viri nocet cordi.
20 Sicut exuens pallium in die frigoris,
sicut acetum in nitro,
qui cantat carmina cordi tristi.
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;
si sitierit, da ei aquam bibere :
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;
si sitierit, pota illum:
22 prunas enim congregabis super caput ejus,
et Dominus reddet tibi.
22 prunas enim congregabis super caput eius,
et Dominus reddet tibi.
23 Ventus aquilo dissipat pluvias,
et facies tristis linguam detrahentem.
23 Ventus aquilo parturit pluvias,
et faciem tristem lingua detrahens.
24 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
24 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25 Aqua frigida animæ sitienti,
et nuntius bonus de terra longinqua.
25 Aqua frigida animae sitienti
et nuntius bonus de terra longinqua.
26 Fons turbatus pede et vena corrupta,
justus cadens coram impio.
26 Fons turbatus pede et vena corrupta
iustus cadens coram impio.
27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum,
sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
27 Mel nimium comedere non est bonum,
nec quaestus gloriae est gloria.
28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,
ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
28 Urbs diruta et absque muro
vir, qui non potest cohibere spiritum suum.