Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbia 13


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Filius sapiens doctrina patris ;
qui autem illusor est non audit cum arguitur.
1 בן חכם מוסר אב ולץ לא שמע גערה
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis :
anima autem prævaricatorum iniqua.
2 מפרי פי איש יאכל טוב ונפש בגדים חמס
3 Qui custodit os suum custodit animam suam ;
qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
3 נצר פיו שמר נפשו פשק שפתיו מחתה לו
4 Vult et non vult piger ;
anima autem operantium impinguabitur.
4 מתאוה ואין נפשו עצל ונפש חרצים תדשן
5 Verbum mendax justus detestabitur ;
impius autem confundit, et confundetur.
5 דבר שקר ישנא צדיק ורשע יבאיש ויחפיר
6 Justitia custodit innocentis viam,
impietas autem peccatorem supplantat.
6 צדקה תצר תם דרך ורשעה תסלף חטאת
7 Est quasi dives, cum nihil habeat,
et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
7 יש מתעשר ואין כל מתרושש והון רב
8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;
qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
8 כפר נפש איש עשרו ורש לא שמע גערה
9 Lux justorum lætificat :
lucerna autem impiorum extinguetur.
9 אור צדיקים ישמח ונר רשעים ידעך
10 Inter superbos semper jurgia sunt ;
qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
10 רק בזדון יתן מצה ואת נועצים חכמה
11 Substantia festinata minuetur ;
quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
11 הון מהבל ימעט וקבץ על יד ירבה
12 Spes quæ differtur affligit animam ;
lignum vitæ desiderium veniens.
12 תוחלת ממשכה מחלה לב ועץ חיים תאוה באה
13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;
qui autem timet præceptum, in pace versabitur.
Animæ dolosæ errant in peccatis :
justi autem misericordes sunt, et miserantur.
13 בז לדבר יחבל לו וירא מצוה הוא ישלם
14 Lex sapientis fons vitæ,
ut declinet a ruina mortis.
14 תורת חכם מקור חיים לסור ממקשי מות
15 Doctrina bona dabit gratiam ;
in itinere contemptorum vorago.
15 שכל טוב יתן חן ודרך בגדים איתן
16 Astutus omnia agit cum consilio ;
qui autem fatuus est aperit stultitiam.
16 כל ערום יעשה בדעת וכסיל יפרש אולת
17 Nuntius impii cadet in malum ;
legatus autem fidelis, sanitas.
17 מלאך רשע יפל ברע וציר אמונים מרפא
18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;
qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
18 ריש וקלון פורע מוסר ושומר תוכחת יכבד
19 Desiderium si compleatur delectat animam ;
detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
19 תאוה נהיה תערב לנפש ותועבת כסילים סור מרע
20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;
amicus stultorum similis efficietur.
20 הלוך את חכמים וחכם ורעה כסילים ירוע
21 Peccatores persequitur malum,
et justis retribuentur bona.
21 חטאים תרדף רעה ואת צדיקים ישלם טוב
22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,
et custoditur justo substantia peccatoris.
22 טוב ינחיל בני בנים וצפון לצדיק חיל חוטא
23 Multi cibi in novalibus patrum,
et aliis congregantur absque judicio.
23 רב אכל ניר ראשים ויש נספה בלא משפט
24 Qui parcit virgæ odit filium suum ;
qui autem diligit illum instanter erudit.
24 חושך שבטו שונא בנו ואהבו שחרו מוסר
25 Justus comedit et replet animam suam ;
venter autem impiorum insaturabilis.
25 צדיק אכל לשבע נפשו ובטן רשעים תחסר