Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Prima lettera di Giovanni 5


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis,qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis,qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.
2 In hoccognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eiusfaciamus.2 In hoccognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eiusfaciamus.
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eiusgravia non sunt,3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eiusgravia non sunt,
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haecest victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haecest victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sedin aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus estveritas.6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sedin aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus estveritas.
7 Quia tres sunt, qui testificantur:7 Quia tres sunt, qui testificantur:
8 Spiritus et aqua et sanguis; ethi tres in unum sunt.8 Spiritus et aqua et sanguis; ethi tres in unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maiusest, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maiusest, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus estDeus de Filio suo.10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus estDeus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobisDeus, et haec vita in Filio eius est.11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobisDeus, et haec vita in Filio eius est.
12 Qui habet Filium, habet vitam; qui nonhabet Filium Dei, vitam non habet.
12 Qui habet Filium, habet vitam; qui nonhabet Filium Dei, vitam non habet.
13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditisin nomen Filii Dei.
13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditisin nomen Filii Dei.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundumvoluntatem eius, audit nos.14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundumvoluntatem eius, audit nos.
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquidpetierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquidpetierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit eiDeus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illodico, ut roget.16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit eiDeus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illodico, ut roget.
17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitusest ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitusest ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deosumus, et mundus totus in Maligno positus est.19 Scimus quoniam ex Deosumus, et mundus totus in Maligno positus est.
20 Et scimus quoniam Filius Deivenit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo,qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vitaaeterna.20 Et scimus quoniam Filius Deivenit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo,qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vitaaeterna.
21 Filioli, custodite vos a simulacris!
21 Filioli, custodite vos a simulacris!