Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Prima lettera di Giovanni 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quodperspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ :
2 — et vitaapparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae eratcoram Patre et apparuit nobis —2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis :
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus etvobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cumPatre et cum Filio eius Iesu Christo.3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
4 Et haec scribimus nos, ut gaudiumnostrum sit plenum.4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo etannuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus,mentimur et non facimus veritatem;6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse estin luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nosab omni peccato.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritasin nobis non est.8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, utremittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
10 Si dixerimusquoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.