Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Prima lettera di Pietro 5


font

1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri stipassionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:2Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontaneesecundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,3neque ut dominantesin cleris sed formae facti gregis.4Et cum apparuerit Princeps pastorum,percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.5Similiter, adulescentes, subditiestote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam.
6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,7omnemsollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.8Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuitquaerens quem devoret.9Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei,quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.
10Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in ChristoIesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.11Ipsiimperium in saecula saeculorum. Amen.
12Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecranset contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.13Salutat vos, quaeest in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.14Salutate invicem in osculocaritatis.
Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.