Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Prima lettera di Pietro 2


font

1Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes etinvidias et omnes detractiones,2sicut modo geniti infantes, rationale sinedolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,3si gustastis quoniamdulcis Dominus.4Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidemreprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,5et ipsi tamquam lapides viviaedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostiasacceptabiles Deo per Iesum Christum.6Propter quod continet Scriptura:
“ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;
et, qui credit in eo, non confundetur ”.
7Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem
“ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”
8et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo noncredentes, in quod et positi sunt.
9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus inacquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit inadmirabile lumen suum:10qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quinon consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibusdesideriis, quae militant adversus animam;12conversationem vestram intergentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam demalefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in dievisitationis.
13Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasipraecellenti14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum,laudem vero bonorum;15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescerefaciatis imprudentium hominum ignorantiam,16quasi liberi, et non quasi velamenhabentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
17Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestissed etiam pravis.19Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinetquis tristitias, patiens iniuste.20Quae enim gloria est, si peccantes etcolaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec estgratia apud Deum.21In hoc enim vocati estis, quia
et Christus passus est pro vobis,
vobis relinquens exemplum,
ut sequamini vestigia eius:
22qui peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ipsius;
23qui cum malediceretur, non remaledicebat;
cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
24qui peccata nostra ipse pertulit
in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui iustitiae viveremus;
cuius livore sanati estis.
25Eratis enim sicut oves errantes,
sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.