Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Prima lettera di Pietro 3


font

1Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre duntverbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,2considerantes castamin timore conversationem vestram;3quarum sit non extrinsecus capillaturae autcircumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,4sed qui abscondituscordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est inconspectu Dei locuples.5Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes inDeo ornabant se subiectae propriis viris,6sicut Sara oboediebat Abrahaedominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullamperturbationem.
7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebriimpertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impedianturorationes vestrae.8In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatisamatores, misericordes, humiles,9non reddentes malum pro malo vel maledictumpro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, utbenedictionem hereditate accipiatis.
10“ Qui enim vult vitam diligere
et videre dies bonos,
coerceat linguam suam a malo,
11et labia eius ne loquantur dolum;
declinet autem a malo et faciat bonum,
inquirat pacem et persequatur eam.
12Quia oculi Domini super iustos,
et aures eius in preces eorum;
vultus autem Domini super facientes mala ”.
13Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?14Sed et sipatimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et nonconturbemini,15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, paratisemper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;16sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo devobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christoconversationem.17Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, patiquam malefacientes.18Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustuspro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatusautem Spiritu:19in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus advenienspraedicavit,20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Deipatientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octoanimae, salvae factae sunt per aquam.21Cuius antitypum, baptisma, et vos nuncsalvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio inDeum, per resurrectionem Iesu Christi,22qui est in dextera Dei, profectus incaelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.