Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Prima lettera di Pietro 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri stipassionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
2 Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontaneesecundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
3 neque ut dominantesin cleris sed formae facti gregis.3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
4 Et cum apparuerit Princeps pastorum,percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
5 Similiter, adulescentes, subditiestote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam.
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus.
Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
7 omnemsollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuitquaerens quem devoret.8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
9 Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei,quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.
9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in ChristoIesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
11 Ipsiimperium in saecula saeculorum. Amen.
11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecranset contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
13 Salutat vos, quaeest in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
14 Salutate invicem in osculocaritatis.
Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.