Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lettera di Giacomo 2


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostriIesu Christi gloriae.1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostriIesu Christi gloriae.
2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureumanulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureumanulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sedehic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo”;3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sedehic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo”;
4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationuminiquarum?
4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationuminiquarum?
5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo,divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo,divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
6 Vos autemexhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos adiudicia?6 Vos autemexhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos adiudicia?
7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuumsicut teipsum ”, bene facitis;8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuumsicut teipsum ”, bene facitis;
9 si autem personas accipitis, peccatumoperamini, redarguti a lege quasi transgressores.9 si autem personas accipitis, peccatumoperamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legemservaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.10 Quicumque autem totam legemservaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit:“ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis,occidis autem, factus es transgressor legis.11 Qui enim dixit:“ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis,occidis autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini et sic facitesicut per legem libertatis iudicandi.12 Sic loquimini et sic facitesicut per legem libertatis iudicandi.
13 Iudicium enim sine misericordia illi,qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
13 Iudicium enim sine misericordia illi,qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem nonhabeat? Numquid poterit fides salvare eum?14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem nonhabeat? Numquid poterit fides salvare eum?
15 Si frater aut soror nudi sunt etindigent victu cotidiano,15 Si frater aut soror nudi sunt etindigent victu cotidiano,
16 dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite inpace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessariasunt corporis, quid proderit?16 dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite inpace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessariasunt corporis, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua estin semetipsa.17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua estin semetipsa.
18 Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”.Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meisfidem.18 Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”.Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meisfidem.
19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt etcontremiscunt!19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt etcontremiscunt!
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibusotiosa est?20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibusotiosa est?
21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus estofferens Isaac filium suum super altare?21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus estofferens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabaturoperibus illius, et ex operibus fides consummata est;22 Vides quoniam fides cooperabaturoperibus illius, et ex operibus fides consummata est;
23 et suppleta estScriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est.23 et suppleta estScriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus iustificaturhomo et non ex fide tantum.24 Videtis quoniam ex operibus iustificaturhomo et non ex fide tantum.
25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne exoperibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne exoperibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
26 Sicut enimcorpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
26 Sicut enimcorpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.