Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Seconda lettera a Timoteo 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.2 prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6 Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito.
9 Festina venire ad me cito.9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11 Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
12 Tychicum autem misi Ephesum.12 Tychicum autem misi Ephesum.
13 Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
15 quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.
15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
19 Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21 Festina ante hiemem venire.
Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.
21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.
22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.