Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Prima lettera a Timoteo 5


font

1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,2anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.3Viduas honora, quae vere viduae sunt.4Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.5Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;6nam quae in deliciis est vivens, mortua est.7Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.8Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
9Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,10in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.11Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;13simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.14Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
17Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;18dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.20Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.21Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.22Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
23Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
24Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;25similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.