Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Prima lettera a Timoteo 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
3 Viduas honora, quae vere viduae sunt.3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est.6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.