Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nubefuerunt et omnes mare transierunt1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube etin mari2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
4 et omnes eundem potumspiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petraautem erat Christus.4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
5 Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, namprostrati sunt in deserto.
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
6 Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicutet illi concupierunt.6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
7 Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam exipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, etsurrexerunt ludere ”.7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicatisunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
9 Neque tentemus Christum, sicutquidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
10 Neque murmuraveritis,sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
11 Haec autem infigura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quosfines saeculorum devenerunt.11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
12 Itaque, qui se existimat stare, videat, necadat.12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui nonpatietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiamproventum, ut possitis sustinere.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
15 Ut prudentibusloquor; vos iudicate, quod dico:15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonnecommunicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatiocorporis Christi est?16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enimde uno pane participamur.17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunthostias, communicantes sunt altari?
18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantesfieri daemoniis.20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :
21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum;non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
22 Anaemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
23 “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sednon omnia aedificant.23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
24 Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
25 Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propterconscientiam;25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26 Domini enim est terra, et plenitudo eius.
26 Domini est terra, et plenitudo ejus.
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur,manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem vobisdixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum,qui indicavit, et propter conscientiam;28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
29 conscientiam autem dico non tuamipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriamDei facite.31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
32 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sedquod multis, ut salvi fiant.
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.