1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
| 1 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. |
2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. | 2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. |
3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. | 3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum : |
4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, | 4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi : |
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; | 5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. |
6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. | 6 Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. |
7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
| 7 Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. |
8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: | 8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
|
9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
| 9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. |
10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. | 10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, |
11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, | 11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra. |
12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. | 12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ, |
13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae | 13 gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies |
14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. | 14 quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.
|
15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
| 15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. |
16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: | 16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum. |
17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
| 17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. |
18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. | 18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. |
19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
| 19 Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem : |
20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, | 20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. |
21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
| 21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. |
22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. | 22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris. |
23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris; | 23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. |
24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
| 24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum. |
25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. | 25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes. |
26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.
| |