Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Deuteronomio 29


font

1Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,2tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia;3et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem.4Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt,5panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.6Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos.7Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.8Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis.
9Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel,10liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas,11ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum,12ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
13Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo,14sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt.15Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes16vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant.17Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium;18cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem.19Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo20et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
21Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,22sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.23Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”.24Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti,25et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi;26idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt,27et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”.
28Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.