Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Deuteronomio 16


font

1Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.2Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.3Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.4Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.5Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,6sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto.7Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.8Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus.
9Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,10et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui.11Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi;12et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt.
13Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas;14et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt.15Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia.
16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,17sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi.
18Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio.19Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.20Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
21Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod feceris tibi.22Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.