Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Deuteronomio 26


font

1Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
2Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?3Anignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsiusbaptizati sumus?4Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, utquemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos innovitate vitae ambulemus.5Si enim complantati facti sumus similitudini mortiseius, sed et resurrectionis erimus;6hoc scientes quia vetus homo noster simulcrucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.7Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;9scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultranon dominatur.10Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autemvivit, vivit Deo.11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,viventes autem Deo in Christo Iesu.
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatisconcupiscentiis eius,13neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiaepeccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra armaiustitiae Deo.14Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estissed sub gratia.
15Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!16Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius,cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eamformam doctrinae, in quam traditi estis,18liberati autem a peccato servi factiestis iustitiae.
19Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistismembra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nuncexhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.20Cum enimservi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.21Quem ergo fructum habebatistunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!22Nunc vero liberatia peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem,finem vero vitam aeternam!23Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vitaaeterna in Christo Iesu Domino nostro.