1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
| 1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
|
2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. | 2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. |
3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. | 3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. |
4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, | 4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, |
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; | 5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; |
6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. | 6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. |
7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
| 7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
|
8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: | 8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: |
9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
| 9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
|
10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. | 10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. |
11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, | 11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, |
12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. | 12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. |
13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae | 13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae |
14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. | 14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. |
15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
| 15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
|
16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: | 16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: |
17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
| 17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
|
18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. | 18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. |
19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
| 19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
|
20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, | 20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, |
21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
| 21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
|
22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. | 22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. |
23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris; | 23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris; |
24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
| 24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
|
25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. | 25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. |
26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.
| 26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.
|