Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Deuteronomio 13


font

1Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.2Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,3et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,4non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.5Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.6Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
7Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui,8de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae,9non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,10sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum:11lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,12ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui.
13Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:14“Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis,15quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui,16percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt.17Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.18Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis,19quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.