Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Deuteronomio 14


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
3 Ne comedatis quidquid abominabile est.
3 Ne comedatis quæ immunda sunt.
4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis;6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite;9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :
10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis.
10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
11 Omnes aves mundas comedite;11 Omnes aves mundas comedite.
12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :
14 et omne corvini generis,14 et omne corvini generis,
15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :
16 bubonem ac cycnum et ibin16 herodium ac cygnum, et ibin,
17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem.18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.
19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur.19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.
20 Omne quod mundum est, comedite.
21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo.
Non coques haedum in lacte matris suae.
21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos;22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :
26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :
27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas;28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.