Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 35


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:1 Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
2 “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,2 Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.4 quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,6 De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”.
8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
9 Ait Dominus ad Moysen:9 Ait Dominus ad Moysen :
10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;11 decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,13 De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
15 tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.19 Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,22 Quod si fortuitu, et absque odio
23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :
25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,26 Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
29 Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.33 ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.
34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.