Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,
2 et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
3 ­ erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra ­3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi,4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi,
5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
6 dixit ad eos:
“ Audite sermones meos!
Si quis fuerit inter vos propheta Domini,
in visione apparebo ei
vel per somnium loquar ad illum.
6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
7 At non talis servus meus Moyses,
qui in omni domo mea fidelissimus est!
7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
8 Ore enim ad os loquor ei,
et palam et non per aenigmata et figuras
Dominum videt!
Quare ergo non timuistis detrahere
servo meo Moysi? ”.
8 ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
9 Iratusque contra eos abiit,9 Iratusque contra eos, abiit :
10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.
Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,
10 nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
11 ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,11 ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”.12 ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”.13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.
14 Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”.14 Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.