Numeri 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam | 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam |
2 et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus | 2 et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus |
3 erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra | 3 erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra |
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi, | 4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi, |
5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, | 5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, |
6 dixit ad eos: “ Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. | 6 dixit ad eos: “ Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. |
7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! | 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! |
8 Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ”. | 8 Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ”. |
9 Iratusque contra eos abiit, | 9 Iratusque contra eos abiit, |
10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, | 10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, |
11 ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, | 11 ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, |
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”. | 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”. |
13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”. | 13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”. |
14 Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”. | 14 Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”. |
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. | 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. |
16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. | 16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. |