Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 12


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam1 وتكلمت مريم وهرون على موسى بسبب المرأة الكوشية التي اتخذها. لانه كان قد اتخذ امرأة كوشية.
2 et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus2 فقالا هل كلم الرب موسى وحده. ألم يكلمنا نحن ايضا. فسمع الرب.
3 ­ erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra ­3 واما الرجل موسى فكان حليما جدا اكثر من جميع الناس الذين على وجه الارض
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi,4 فقال الرب حالا لموسى وهرون ومريم اخرجوا انتم الثلاثة الى خيمة الاجتماع. فخرجوا هم الثلاثة.
5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,5 فنزل الرب في عمود سحاب ووقف في باب الخيمة ودعا هرون ومريم فخرجا كلاهما.
6 dixit ad eos:
“ Audite sermones meos!
Si quis fuerit inter vos propheta Domini,
in visione apparebo ei
vel per somnium loquar ad illum.
6 فقال اسمعا كلامي. ان كان منكم نبي للرب فبالرؤيا استعلن له في الحلم اكلمه.
7 At non talis servus meus Moyses,
qui in omni domo mea fidelissimus est!
7 واما عبدي موسى فليس هكذا بل هو امين في كل بيتي.
8 Ore enim ad os loquor ei,
et palam et non per aenigmata et figuras
Dominum videt!
Quare ergo non timuistis detrahere
servo meo Moysi? ”.
8 فما الى فم وعيانا اتكلم معه لا بالالغاز. وشبه الرب يعاين. فلماذا لا تخشيان ان تتكلما على عبدي موسى
9 Iratusque contra eos abiit,9 فحمي غضب الرب عليهما ومضى.
10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.
Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,
10 فلما ارتفعت السحابة عن الخيمة اذا مريم برصاء كالثلج. فالتفت هرون الى مريم واذا هي برصاء.
11 ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,11 فقال هرون لموسى اسألك يا سيدي لا تجعل علينا الخطية التي حمقنا واخطأنا بها.
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”.12 فلا تكن كالميت الذي يكون عند خروجه من رحم امه قد اكل نصف لحمه.
13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”.13 فصرخ موسى الى الرب قائلا اللهم اشفها.
14 Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”.14 فقال الرب لموسى ولو بصق ابوها بصقا في وجهها اما كانت تخجل سبعة ايام. تحجز سبعة ايام خارج المحلّة وبعد ذلك ترجع.
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
15 فحجزت مريم خارج المحلّة سبعة ايام ولم يرتحل الشعب حتى أرجعت مريم.
16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
16 وبعد ذلك ارتحل الشعب من حضيروت ونزلوا في برية فاران