Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Daniele 11


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur etroboraretur.1 Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur etroboraretur.
2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabuntpro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invalueritdivitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabuntpro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invalueritdivitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.
3 Surget vero rexfortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;3 Surget vero rexfortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;
4 et cumsteterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed nonin posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabiturenim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.4 et cumsteterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed nonin posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabiturenim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.
5 Et confortabitur rex austri, etunus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione superdominationem eius.5 Et confortabitur rex austri, etunus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione superdominationem eius.
6 Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austriveniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinembrachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, etadulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.6 Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austriveniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinembrachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, etadulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.
7 Et stabit de germineradicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidumregis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.7 Et stabit de germineradicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidumregis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.
8 Insuper et deoseorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducetin Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis.8 Insuper et deoseorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducetin Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis.
9 Etintrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.9 Etintrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.
10 Filii autemeius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et venietproperans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque adoppidum eius.10 Filii autemeius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et venietproperans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque adoppidum eius.
11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversuseum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabiturmultitudo in manu eius.11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversuseum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabiturmultitudo in manu eius.
12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, etdeiciet multa milia, sed non praevalebit.12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, etdeiciet multa milia, sed non praevalebit.
13 Revertetur enim rex aquilonis etpraeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumqueveniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.13 Revertetur enim rex aquilonis etpraeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumqueveniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.
14 Et in temporibus illismulti consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tuiextollentur, ut impleant visionem, et corruent.14 Et in temporibus illismulti consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tuiextollentur, ut impleant visionem, et corruent.
15 Et veniet rex aquilonis etcomportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri nonsustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum.15 Et veniet rex aquilonis etcomportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri nonsustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum.
16 Etfaciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciemeius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.16 Etfaciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciemeius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.
17 Et ponet faciemsuam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo etfiliam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.17 Et ponet faciemsuam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo etfiliam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.
18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princepsopprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princepsopprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.
19 Et convertet faciemsuam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur.19 Et convertet faciemsuam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur.
20 Etstabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebusconteretur, non in furore nec in proelio.
20 Etstabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebusconteretur, non in furore nec in proelio.
21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et venietclam et obtinebit regnum in fraudulentia.21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et venietclam et obtinebit regnum in fraudulentia.
22 Et brachia pugnantis expugnabuntura facie eius et conterentur; insuper et dux foederis.22 Et brachia pugnantis expugnabuntura facie eius et conterentur; insuper et dux foederis.
23 Et post amicitias, cumeo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo.23 Et post amicitias, cumeo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo.
24 In prosperitateuberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patrespatrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppidacogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.24 In prosperitateuberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patrespatrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppidacogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.
25 Et concitabitur fortitudo eiuset cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabiturad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibuntadversus eum consilia.25 Et concitabitur fortitudo eiuset cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabiturad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibuntadversus eum consilia.
26 Et comedentes panem cum eo conterent illum;exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.26 Et comedentes panem cum eo conterent illum;exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.
27 Duorum quoqueregum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et nonproficient, quia adhuc finis in aliud tempus.27 Duorum quoqueregum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et nonproficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
28 Et revertetur in terram suamcum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet etrevertetur in terram suam.28 Et revertetur in terram suamcum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet etrevertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,et non erit priori simile novissimum.29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,et non erit priori simile novissimum.
30 Et venient super eum trieres, Romani;et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum etfaciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentumsanctum.30 Et venient super eum trieres, Romani;et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum etfaciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentumsanctum.
31 Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis etauferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.31 Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis etauferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.
32 Et impios intestamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suumobtinebit et faciet.32 Et impios intestamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suumobtinebit et faciet.
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladioet in flamma et in captivitate et in rapina per dies.33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladioet in flamma et in captivitate et in rapina per dies.
34 Cumque corruerint,sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.34 Cumque corruerint,sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
35 Etde eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usquead tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
35 Etde eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usquead tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversusomnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, doneccompleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversusomnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, doneccompleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.
37 Et deos patrum suorumnon reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quiasuper universa magnificabit se;37 Et deos patrum suorumnon reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quiasuper universa magnificabit se;
38 deum autem oppidorum in loco suo venerabituret deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretiosorebusque pretiosis38 deum autem oppidorum in loco suo venerabituret deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretiosorebusque pretiosis
39 et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; quicognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis etterram dividet pretio.
39 et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; quicognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis etterram dividet pretio.
40 Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasitempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et inclasse magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.40 Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasitempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et inclasse magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.
41 Et introibitin terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manueius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.41 Et introibitin terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manueius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.
42 Et mittet manum suam interras, et terra Aegypti non effugiet;42 Et mittet manum suam interras, et terra Aegypti non effugiet;
43 et dominabitur thesaurorum auri etargenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eiustransibunt.43 et dominabitur thesaurorum auri etargenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eiustransibunt.
44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in iramagna, ut conterat et interficiat plurimos,44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in iramagna, ut conterat et interficiat plurimos,
45 et figet tabernacula palatii suiinter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, etnemo auxiliabitur ei.
45 et figet tabernacula palatii suiinter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, etnemo auxiliabitur ei.